Hľadaný výraz: Pris 30,11-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
11 Generatio, quae patri suo maledicit et quae matri suae non benedicit. 12 Generatio, quae sibi munda videtur et non est lota a sordibus suis. 13 Generatio, cuius oculi quam excelsi sunt, et palpebrae eius in alta surrectae! 14 Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et cultri molares eius, ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus.

1

mail   print   facebook   twitter